라틴어 문장 검색

propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)
Nam ut amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:1)
quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:4)
ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 7:2)
sed protinus aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere, donec altitudinis mensuram datam ceperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 9:2)
Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:1)
Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minute soli terga comminuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 1:4)
2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:3)
at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:3)
Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:1)
Permiserim tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 5:1)
Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:6)
Solis ad occasum, cum frigidus aera vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:2)
Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 12:1)
Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION