라틴어 문장 검색

unde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1007)
videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1008)
qui annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, in duo hemisphaeria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10013)
optandum rusticis, ut autumnali et hiemali tempore sit sereni- tas - quae duo tempora pro uno habebantur secundum hemicyclii rationem, ut diximus, - vernali vero et aestivo tempore ut sint pluviae, quae et ipsa duo tempora pro uno erant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10016)
dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10019)
sane quidam 'umida solstitia atque hiemes orate serenas' pro hiemali tantum sol- stitio accipiunt, hoc est ea solstitia, quae umida hiberni temporis ra- tione esse necesse est - nam aestatis solstitia umida esse non possunt - , ut sub una significatione dictum sit 'umida solstitia atque hiemes':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10020)
neque enim aliquid de aestatis solstitio vel tempore memoravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10022)
exustus ager scilicet aestatis calore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1071)
nam et hiemis certum est frigus, et aestatis certus est calor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1153)
videtur enim de aestate dicere 'tepido umore'. lacunae autem sunt fossae, in quibus aqua stare consuevit, id est quasi lacus minores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1174)
re vera enim nihil est tam contrarium inter se, quam aestas et hiems, et tamen de his annus efficitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2583)
sed hoc non de aestate, qua signari vel fruges vel animalia solent, sed de hieme, qua imber frigidus esse potest, loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2633)
quid tempestates autumni et s. d. verno et autumnali tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena hiems:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3111)
quod de autumno hic indicat versus 'atque ubi iam breviorque dies et mollior aestas', de vere hic 'spicea iam campis cum messis in- horruit'. deinde ait 'ruit' praecipitatur, in fine est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3114)
inde enim in bucolicis est "lac mihi non aestate novum, non frigore defit". bis pomis v. a. biferae sunt arbores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1502)

SEARCH

MENU NAVIGATION