라틴어 문장 검색

Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat;
(세네카, 행복론, Liber III 113:2)
" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:1)
eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:4)
Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:3)
tu si publica fata non vetarent ut Byrsam peteres vel Africanae telluris Tanaiticum rebellem, confestim posito furore Martis post piratica damna destinaret plenas mercibus institor carinas, et per te bene pace restituta non ultra mihi bella navigarent.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium57)
illud sane non solum culpabile in viro fuit, sed peremptorium, quod mathematicos quondam de vitae fine consuluit, urbium cives Africanarum, quorum, ut est regio, sic animus ardentior;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:1)
Sulpicius Rufus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 43:3)
Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 183:3)
hic erit iuvenis penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 488:1)
in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha6)
et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti, quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 99:2)
post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus postea vocatus est, stricto supra capita deliberantium ferro iuravit pro hoste se habiturum eum qui in verba sua non iurasset, effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam iure iurando adstringerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha13)
aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 20:1)
P. CORNELIUS SCIPIO, postea Africanus, ante annos aedilis factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha1)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION