라틴어 문장 검색

Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statonensi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장13)
forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 226:1)
quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:3)
nunc Albanus habetur Catonem sequitur, qui Albanum montem ab Alba longa putat dictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1341)
legibus deinde recitatis audi, inquit, Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:1)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 35:2)
interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION