라틴어 문장 검색

qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:2)
alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 430:1)
deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 726:2)
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 250:1)
tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 530:2)
sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 627:2)
haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 58:1)
is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 338:2)
cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique placebat, fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 119:1)
nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 154:1)
et plebs aliquanto cupidius scivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 158:3)
aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 92:1)
quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 678:1)
aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION