라틴어 문장 검색

Non silva sua decorata coma fundit opacas montibus umbras, non rura virent ubere glebae, non plena suo vitis Baccho bracchia curvat:
(세네카, 오이디푸스 2:39)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
Per has senectae splendidas supplex comas fessumque curis pectus et cara ubera precor, furorem siste teque ipsa adiuva:
(세네카, 파이드라 3:39)
etiam in amplexus ruit?
(세네카, 파이드라 10:7)
colonus agros uberis tondes soli:,
(세네카, Phoenissae 132:1)
affusa totum corpus amplexu tegam,
(세네카, Phoenissae 484:1)
Expedi amplexus pater:
(세네카, Thyestes 1026:1)
fruere, osculare, divide amplexus tribus.
(세네카, Thyestes 1045:1)
aufer meosque potius amplexus pete.
(세네카, Thyestes 534:1)
Hic esse natos crede in amplexu patris, hic sunt eruntque;
(세네카, Thyestes 998:1)
tibi maternis ubera palmis
(세네카, Troades 125:1)
nato supremum reddo et amplexu ultimo avidos dolores satio.
(세네카, Troades 784:1)
Ipse vero cognoscens velle mulieris dedit ei amplexum, prius ligando çucharam in mantile eius.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:11)
nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 123)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION