라틴어 문장 검색

populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)
conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:1)
percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:1)
ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit uetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus fuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 3:2)
sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:3)
nec amplius quam septem et uiginti dies, donec ad desideria militum ordinarentur, Brundisii commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, breui potitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:2)
Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:1)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:4)
non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:2)
in lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:4)
non, si omnia morarentur, amplius se posthac Romae futurum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 3:2)
nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus, alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:4)
dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa nominaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:3)
hunc Romae salutandi sui causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION