라틴어 문장 검색

et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:11)
exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:6)
"Has autem terras, Italique hanc litoris oram, proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu, effuge;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:12)
venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:22)
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:4)
ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:3)
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:5)
victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:3)
magno veluti cum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aëni exsultantque aestu latices, furit intus aqua fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:11)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:2)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:2)
Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:3)
Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION