라틴어 문장 검색

Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:1)
Animadvertitis diligentissime verba Euripidis a Marone servata?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 18:1)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)
Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:3)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
Tertium restat ex his quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:1)
Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:1)
In quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non praecoquem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:4)
De numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est, cum ipse iam riseris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:2)
Novas mihi duas disciplinas videris inducere interrogandi vel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:2)
28 Qua re animadversa, Pompeius facit eruptiones, ut distrahat Caesaris copias.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권5)
reprehenditur sane hoc loco Vergilius, quod improprie hos versus Homeri transtulerit και` τότ*̓ *̓οδυσσῆοσ λύτο γούνατα, και` φίλον ἦτορ, ὀχθήσασ δ' ἄρα εἶπε προ`σ ὁ`ν μεγαλήτορα θυμόν. nam 'solvuntur frigore membra' longe aliud est, quam λύτο γούνατα:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 9210)
sane et illud animadvertendum quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22311)
sed quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, ut est et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2733)

SEARCH

MENU NAVIGATION