라틴어 문장 검색

Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:7)
Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes, quas ἐγκυκλίουσ Graeci, nostri autem liberales vocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 23:1)
Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena convertant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:4)
Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:3)
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:3)
Nam 'beneficos,' inquit, et 'liberales' sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:1)
Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION