라틴어 문장 검색

liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, quaque Symaetheas accipit aequor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, quique locus curvae nomina falcis habet, Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque sacrarumque Melan pascua laeta boum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권326)
errat et in caelo liquidique inmunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권398)
Phillyrides tenuit, saxo stant antra vetusto, quae iustum memorant incoluisse senem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권236)
tum quoque priscorum virgo simulacra virorum mittere roboreo scirpea ponte solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권388)
hactenus, et subiit vivo rorantia saxo antra:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권411)
"si secreta magis ducis in antra, sequor."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권79)
nympha iubet quaeri de more remotius antrum utque comes sequitur destituitque ducem, stulta!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권82)
"numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권354)
Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam . Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:5)
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, Destituant oculos sidera clara tuos . Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . Exul , inops erres , alienaque limina lustres , Exiguumque petas ore tremente cibum . Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:1)
Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro Proditus inclusae Cacus ab ore bovis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:2)
utque aer, tellus illic et pontus et aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:4)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:1)
omnia pontus erant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION