라틴어 문장 검색

At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:1)
ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius) - sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 2:3)
haec intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:4)
si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:3)
Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:4)
ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:5)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
in quo angor, non anxius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:3)
libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:5)
atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:4)
qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:8)
Theomnēstus ab omnibus intentē audītus est;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit43)
Vile est, quod licet, et animus errori intentus iniurias diligit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:1)
hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:2)
Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION