라틴어 문장 검색

itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 253:1)
quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 283:1)
iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 324:2)
imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:3)
neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 110:1)
quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:2)
Non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 183:2)
illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se parum consentiat, a teste dicatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 60:1)
illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 239:1)
deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 356:3)
cui parti consentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 358:4)
nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 382:1)
quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 91:2)
quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 127:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION