라틴어 문장 검색

Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:3)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Unde recte Maro noster ad ea tempora respexit quibus Evander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique Alcidae gratissima.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 4:2)
— Divae armipotentis ad aram Procubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 14:4)
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:2)
Mugitus veluti, fugit cum saucius aram Taurus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 8:3)
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus et incertam excussit cervice securim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 10:2)
Obvius ambustum torrem Corinaeus ab ara Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti Occupat os.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 10:4)
genitor quem miserat Arcens, Eductum matris luco Symaethia circum Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:3)
Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:3)
ex qua ubertate ara ipsa pinguis vocata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:4)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di. Hoc unde Virgilius dixerit, nullus inquirit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 7:1)
Vidit turicremis cum dona inponeret aris iam Lucretius in secundo dixerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION