라틴어 문장 검색

quem paenitere votorum quae pro re publica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 82:1)
iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 83:3)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
paenitet in posterum diem dilatum certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 580:2)
responsum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:1)
neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 144:1)
hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 35:1)
ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 120:1)
inquit, etiam nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 144:2)
nunc interroganti senatori paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 147:1)
respondeam inquit Himilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 148:1)
ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 596:1)
ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 344:1)
aetatis maxime paenitebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 262:1)
cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet referam :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 203:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION