라틴어 문장 검색

Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:6)
De qua tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse debeat causa, principium philosophiae ad h * scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:2)
quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum argumentum esse dixisti cur esse deos confiteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:6)
sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, argumenti sententiam conclusisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 89:1)
Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:5)
atqui ne curiosissimi quidem homines exquirendo audire tam multa possunt quam sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus existunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:2)
Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc argumenti, attende quo serpat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:4)
Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:1)
sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident, proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:3)
Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
sed quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)
Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:2)
mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION