라틴어 문장 검색

"iungam ipse manus atque omne benignum virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici59)
omnia Chalcidicas turres obversa salutant, macte animo, quod Graia probas, quod Graia frequentas arva:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis38)
"cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam22)
puer his sudavit in arvis notus adhuc tantum maioris lumine clavi, iam tamen et turmas facili praevertere gyro fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri38)
Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii48)
illic Oebalio non finderet aera disco Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum20)
"maesti cupiens solacia casus monstriferae Calydonis opes Acheloiaque arva deserui;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권151)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)
inde per Arcturum mediaeque silentia Lunae arva super populosque meat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권18)
hinc praeterveetus Nisum et te, mitis Eleusin, laevus abit, iamque arva gradu Teumesia et arces intrat Agenoreas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권143)
fulmineus Dorylas, quem regibus ardens aequabat virtus, Martisque e semine Theron terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis, Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis agmina turbatam vidit laxare catervam, quae duo sola manu gestans adelinia monti fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit, mox in plana libens, nudo ne in pectore tela inciderent, saltu praeceps defertur et orbem, quem procul oppresso vidit Therone volutum, corripuit, tergoque et vertice tegmina nota saeptus et hostili propugnans pectora parma constitit, inde iterum densi glomerantur in unum Ogygidae firmantque gradum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권231)
"nunc tibi fracta virum spolia informisque dicamus exuvias, at si patriis Parthaonis arvis inferar et reduci pateat mihi Martia Pleuron, aurea tunc mediis urbis tibi templa dicabo collibus, Ionias qua despectare procellas dulce sit, et flavo tollens ubi vertice pontum turbidus obiectas Achelous Echinadas exit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권294)
pars visere flagrant unius acta viri et tantos in nocte labores, fervet iter gemitu et plangoribus arva reclamant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권48)
"saepe quidem infelix varioque exercita ludo fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos, unde novi fetus et formidata colonis arva suis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권68)
rarus vacuis habitator in arvis monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces, dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses triste micant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권61)

SEARCH

MENU NAVIGATION