라틴어 문장 검색

Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum ducebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장12)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장28)
Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장5)
Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장18)
Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장20)
Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장22)
sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장36)
Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장5)
Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장41)
Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장31)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장35)
Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:16)
Aut celsas soliti ferire turres
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 9:1)
Arce conditus abdita.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION