라틴어 문장 검색

Neque enim manibus istis aut oculis atque auribus comprehendere illam supernam possumus veritatem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:8)
Quando igitur anima nostra non fallitur, quando solium veritatis attingit, nisi quando se ab isto secernit corpore, neque ab ipso decipitur et illuditur?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:14)
Ego sum via, et veritas, et vita (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:17)
opinio vero nostrae infirmitatis, contraria veritati.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:7)
Nam per veritatem virtus, per opinionem infirmitas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:8)
Vides quod iste falsum quaesivit, qui non veritatem, sed adulterium requisivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:15)
Sed forte dicas speciale esse quod Christi est, et quamvis ille quae sunt hominis susceperit, tamen quia alterius est causae et istud astruere, ne tempus teramus, audi dicentem:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 2:7)
Ego sum via, et veritas, et vita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:26)
Ingrediamur hanc viam, teneamus veritatem, vitam sequamur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:30)
Via est quae perducit, veritas est quae confirmat, vita quae per se redditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:31)
Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:3)
Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:4)
Movemur quasi in via, sumus quasi in veritate, vivimus quasi in vita aeterna (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:19)
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
Etenim quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION