라틴어 문장 검색

Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota solverant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesivit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post vota nuncupata perierint?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:4)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
deinde ponatur horologium illud movens per pondera super fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:4)
templa et monasteria, cum monumentis in illis extantibus;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:11)
Simile quiddam evenit cuidam qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum verum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:3)
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: "Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat.
(불가타 성경, 에즈라기, 5장11)
Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
(불가타 성경, 집회서, 36장16)
Et ego dixi: "Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum".
(불가타 성경, 요나서, 2장5)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
(불가타 성경, 요나서, 2장8)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
(불가타 성경, 미카서, 1장2)
Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
(불가타 성경, 미카서, 3장12)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장20)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini,
(불가타 성경, 하까이서, 2장15)
Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장18)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION