라틴어 문장 검색

ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
Bromia Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 11)
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 275)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 266)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 232)
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 239)
tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 52)
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 281)
hominis impudentem audaciam!
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 120)
Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia, qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5137)
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 12)
Homini, cui nulla in pectore est audacia, [nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo] quamvis desubito facile est facere nequiter:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1166)
Qua confidentia rogare tu a med argentum tantum audes, impudens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 195)

SEARCH

MENU NAVIGATION