라틴어 문장 검색

Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:4)
Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:3)
et rennuentibus supradictis missis, quia non ausi fuissent de eorum parte ullam firmitatem facere.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:6)
item cum duce Beneventanorum Grimoaldo, et tributi nomine XXV milia solidorum auri a Beneventa*nis soluta.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 216:2)
Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:4)
Utcumque res se habet, inscriptionem a primo editore commendatam et iam usitatam non ausi sumus penitus spernere, cum alia certa substitui nequeat et id solum pateat, auctorem Ripuariam et Westfaliam, inprimis provinciam Coloniensis et diocesim Monasteriensis ecclesiae tamquam patriam amplecti.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:6)
Sed tamen propter desidiam Karoli dedit eis multa milia ponderum auri et argenti, ut irent extra Galliam, quod et fecerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:6)
Ausa secundas Rana preces subitum sensit in amne sonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:3)
michi suggerit aurum, Quod bibo.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:7)
Quo teneatur, eget nil ausa secare securis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:1)
Non bene pro toto libertas uenditur auro, Hoc celeste bonum preterit orbis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:27)
Dum munit presepe cibo, dum fulgurat ira, Ausa uidere diem cornua longa uidet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:22)
Vt perimas quenquam, nullum tibi swadeat aurum.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:26)
nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi;
(아풀레이우스, 변명 40:5)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION