라틴어 문장 검색

intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:2)
Sicque factum est, ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque deuotione Domino seruierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret, illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem Conditoris conposuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius, signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:19)
Noui, inquit, multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:14)
Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:9)
Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].7)
Cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:18)
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:13)
Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:10)
obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:2)
eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:2)
sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 84:1)
deum immortalium benignitate suis consiliis patientia militum Veios iam fore in potestate populi Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 227:1)
eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 318:1)
nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae preces auditae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:1)
Latini profecti ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt, Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION