라틴어 문장 검색

maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 23:1)
ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 46:2)
apud Horatium illud, fabriciumque, hunc et intonsis Curium capillis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 172:4)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
nam et toga et calceus et capillus tam cura negligentia sunt reprehendenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:3)
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
Non enim sic mors indifferens est, quomodo utrum capillos pares an inpares habeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:2)
Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:2)
Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:1)
atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:2)
Transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta, ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, rectior est coma, crispulis misceatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:2)
Quid capillum ingenti diligentia comis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:5)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
Flagrat nitidus fulgore remisso vultus, et adfuso cervix formosa capillo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:32)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION