라틴어 문장 검색

"claudatur infans carcere et tanti mali Romanus auctor torqueatur acrius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1332)
"scrutare vel tu nunc latebras faucium, intraque dentes curiosum pollicem circumfer, haustus vel patentes inspice, lateatne quidquam quod regat spiramina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1412)
"si luteum facili charismate pectus expiasti, vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis, eripe corporeo de carcere vinculisque mundi hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari, ne qua ferum reprimat dementia iudicem, tyranni neu sciat invidia mitescere, gloriam negare."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.22)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:2)
illa se iactet in aula Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:8)
At Capys, et quorum melior sententia menti, aut pelago Danaum insidias suspectaque dona praecipitare iubent, subiectisque urere flammis, aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:12)
Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset, impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:11)
rursum ex diverso caeli caecisque latebris turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis, polluit ore dapes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:22)
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, ora exsertantem et navis in saxa trahentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:24)
Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:11)
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:4)
" Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:22)
Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION