라틴어 문장 검색

Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum argumentum esse dixisti cur esse deos confiteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:6)
Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:7)
saepe Faunorum voces exauditae, saepe visae formae deorum quemvis aut non hebetem aut impium deos praesentes esse confiteri coegerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:5)
vir sapientissimus atque haud sciam an omnium praestantissimus peccatum suum, quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re publica religionem, consules summum imperium statim deponere quam id tenere punctum temporis contra religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:10)
Haec innumerabilia ex eodem genere qui videat nonne cogatur confiteri deos esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:3)
quo concesso confitendum est eorum consilio mundum administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:4)
aut igitur nihil est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:4)
ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:1)
omne igitur animal confitendum est esse mortale.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:6)
qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:7)
quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:2)
at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:5)
Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:5)
Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adiuncta, ut severitas adhibeaturetcontumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est, ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:1)
Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque sumendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION