라틴어 문장 검색

ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo ungatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur harundinibus aut fronde, supra terra obruatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장30)
etiamque est in Cappadocia in itinere, quod est inter Mazaca et Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis sive alii generis si demissa fuerit et postero die exempta, ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam manserit, permanet in sua proprietate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장39)
Quodsi terra generibus umorum non esset dissimilis et disparata, non tantum in Syria et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus essent odores, neque arbores turiferae, neque piperis darent bacas, nec murrae glaebulae, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere omnia procrearentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장53)
posteriori autem parte tympano medio axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena est involuta, ex qua pendet ex una parte phellos (sive tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera aequo pondere phelli sacoma saburrale.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장37)
Sin autem magis altis locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos congiales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장14)
ita versatio rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, qui super axem pervehuntur, cogentur inverti et infundere in castellum aquae quod extulerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장15)
ex quibus autem funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factae quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장23)
ideo et ubique fluminibus harundinem dat, ut velatus harundine glauca Mincius, et ripis fluvialis harundo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 333)
aenis nodis non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2957)
ideo inventa occasione poeta harundinibus tectum fluvium inducit, ut doceat hoc etiam harundinibus in purificatione, quod per aquam, impleri posse, sicut in sacris traditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 332)
tenvis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 331)

SEARCH

MENU NAVIGATION