라틴어 문장 검색

motu Spartanus acuto mille cavet lapsas circum cava tempora mortes auxilioque pedum, sed non tamen immemor artis adversus fugit et fugiens tamen ictibus obstat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권307)
"quae mihi mens, dum per cava viscera terrae vado diu pendens et in aere volvor operto?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권55)
Tempus erat, iunctos cum iam soror ignea Phoebi sensit equos penitusque cavam sub luce parata Oceani mugire domum, seseque vagantem colligit et leviter moto fugat astra flagello:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권124)
faucibus ille cavis hastam non ore receptam miratur moriens, pariterque et murmure plenus sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes, ausus erat furto dextram eiectare Leonteus, pone viros atque arma latens, positumque trahebat prenso crine caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권62)
graviora cavae sonuerunt murmura ripae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권163)
ipse .cavae scrutatur viscera terrae stagnaque torpentesque lacus pigrasque paludes excutit, atque avidos tollens ad sidera voltus umentes nebulas exhaurit et aera siccat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권207)
sed maiore super, quam stabat, pondere victa solvitur, et qua stagna subit radice quibusque arentem mordebat humum, demissa superne iniecit sese trepido ripamque, nec ultra passa virum subitae vallavit ponte ruinae, huc undae coeunt, et ineluctabile caeno verticibusque cavis sidit crescitque barathrum, iamque umeros, iam colla ducis sinuosa vorago circuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권221)
"ferrum mea semper et arcus mater habet, vestri feriunt cava tympana patres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권343)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
ferrum per pectus Agylleus exigit aptatamque cava testudine dextram percutit et digitos inter sua fila trementes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권130)
pars ad fastigia missas exsultant haesisse faces, pars ima lacessunt scrutanturque cavas caeca testudine turres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권233)
"neu mitis Adrastus praevaleat plebesque, cave, Lernaea moretur, vade, et in alternas inimica revertere pugnas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권50)
Cave illum semper, qui tibi imposuit semel.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C6)
Maritimus cum sis, fieri terrestris cave.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M15)
Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION