라틴어 문장 검색

Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장17)
Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장27)
Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장46)
Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장86)
Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장89)
quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장110)
Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장11)
— Nihil melius est quam protinus adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장14)
Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장23)
nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장41)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장52)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장72)
idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta . . . recte miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장199)
Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat at quam alte perveniat, scire possumus, simul etiam protinus umida an siccior sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장235)
sed celerius id glutinat quam impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장294)

SEARCH

MENU NAVIGATION