라틴어 문장 검색

"Cerne manus, Iudaee, quas fixeras cerne latus, Romane, quod foderas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:13)
"et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:19)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:17)
Ex omni parte decoraris, cingens atque protegens;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:15)
De scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:2)
Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:13)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma, patricios omnis opibus cum provocet unus quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat, cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi Crispinus Tyrias umero revocante lacernas ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, nec sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est saturam non scribere, nam quis iniquae tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, causidici nova cum veniat lectica Mathonis plena ipso, post hunc magni delator amici et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I10)
taeda lucebis in illa qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, et latum media sulcum deducis harena.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I68)
Quamvis digressu veteris confusus amici laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum civem donare Sibyllae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III1)
"Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III126)
profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena venator, quis enim iam non intellegat artes patricias?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV42)
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam veterum capis officiorum, fructus amicitiae magnae cibus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V8)
longa per angustos figamus pulpita vicos, ornentur postes et grandi ianua lauro, ut testudineo tibi, Lentule, conopeo nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI38)

SEARCH

MENU NAVIGATION