라틴어 문장 검색

Sunt et aliae virtutes quae operantur ad distantiam, verum valde exiguam, quarum paucae adhuc notatae sunt, cum tamen plures sint quam homines suspicentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:1)
At virtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coeunt, operatur intra orbem virtutis certum, sed parvum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:5)
Rursus, si sit aliqua vis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogaea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:1)
haec omnia operantur ad distantias admodum longinquas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:2)
Odores quoque (licet in his videatur semper esse quaedam emissio corporea) operantur ad distantias notabiles;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:7)
Postremo radiationes lucis et impressiones sonorum operantur scilicet ad distantias spatiosas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:9)
Inveniuntur etiam quidam motus et virtutes contrariae illis, quae operantur per tactum et non ad distans;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:1)
quae operantur scilicet ad distans et non ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:2)
et rursus, quae operantur remissius ad distantiam minorem et fortius ad distantiam majorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:3)
Etiam illae actiones quae subito videntur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere majus et minus quoad tempus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:6)
Primo itaque videmus restitutiones corporum coelestium fieri per tempora numerata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:1)
et utrum non sit (quatenus ad visum coelestium) non minus tempus verum et tempus visum, quam locus verus et locus visus, qui notatur ab astronomis in parallaxibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:3)
Adeo incredibile nobis videbatur, species sive radios corporum coelestium per tam immensa spatia milliarium subito deferri posse ad visum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:4)
cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis vividum colorem, verum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad vigorem radiationis, multis partibus excedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:9)
Deinde etiam omnes fere virtutes particulares secundum multum aut parvum corporis operantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION