라틴어 문장 검색

sedecim praetoriae, quattuor urbanae cohortes scribebantur, quis singula milia inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장6)
in Africa legio cohortesque delectae a Clodio Macro, mox a Galba dimissae, rursus iussu Vitellii militiam cepere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장5)
mihi expeditae cohortes sufficient.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장21)
igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장7)
Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res addiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장1)
illic cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni ponte iuncto consedisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장7)
postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles imbueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장7)
praetorianum vexillum proximum tertianis, cohortes auxiliorum in cornibus, latera ac terga equite circumdata;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장7)
in Britanniam inde et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium Calenum tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum cohortis, quod hic Trevir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani fuerant, ostentui misere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장4)
aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus valida manu perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장4)
venere tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus numerus neque ad penetrandum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장2)
eo metu cohortis Ariminum praemittit, alam tueri terga iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장7)
et cohortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen periculo reginam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장10)
caesa ibi cohors, regium auxilium olim;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장5)
sufficere cohortes alaeque et e legionibus lecti profligato iam bello videbantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION