라틴어 문장 검색

quinqueremes ad quinquaginta navium classem quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat quinque et viginti additae, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 453:2)
collegae eius Pauli una, pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, quidni, qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 462:1)
nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 471:1)
resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 486:3)
quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 493:2)
Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 518:1)
se constrictum a collega teneri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 541:1)
itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 548:1)
me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 591:1)
ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 671:1)
ipse, legione classica - ea legio tertia erat - cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 682:1)
priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 274:1)
eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 276:1)
taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 409:1)
inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 537:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION