라틴어 문장 검색

Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장1)
Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장6)
, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis . compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장40)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)
bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장42)
per media autem spatia tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장3)
ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장8)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa sucula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장22)
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장15)
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장1)
columnas figurate 'columnas' 'decora' ait;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4281)
ingenti adnixa colvmnae hastae per columnam exprimitur magnitudo, sicut in septimo equorum, ut stabant ter centum nitidi in praesepibus altis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 923)
Item si maior erit latitudo quam pedes XL, columnae contra regiones columnarum, quae inter antas sunt, introrsus conlocentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장5)
Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION