라틴어 문장 검색

nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed virtutis est praemium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 352:1)
item aliis plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 486:1)
nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe erat - materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque maligne plebei divisus - et postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 177:1)
dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 180:1)
alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 181:2)
tertiam, ut alter utique ex plebe - cum eo ventum sit ut utrumque plebeium fieri liceret - censor crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 182:1)
priusquam comitiis in insequentem annum consules rogarent, Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 194:1)
dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 238:1)
dictatore comitia habente consules creati sunt T. Veturius Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 238:3)
Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam revocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 284:1)
tribunusque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 312:2)
itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium imminentem hostium muris avocari ab spe capiendae in dies urbis haud e re publica esset, actum cum tribunis est, ad populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret quoad debellatum cum Graecis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 330:1)
L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 332:1)
nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia vitione creatus esset in disquisitionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:3)
cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus visum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION