라틴어 문장 검색

ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 409:1)
quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 91:1)
haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 440:3)
procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 648:1)
ipse, legione classica - ea legio tertia erat - cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 682:1)
stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 680:1)
remigium classicique milites tranquillo in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 721:1)
In praetorio tetenderunt Albius et Atrius, classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 416:1)
lycia comitantur ab alta] quos comitantur qui sunt Lycia ab alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1262)
Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 17:1)
pendens rota sulcat inanem aera et in liquido non solvitur orbita tractu, hic triplex uno comitatur Gratia nexu, hic redolet patulo Fortunae Copia cornu, hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris, hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat, hic Pallas madidis venit inter prela trapetis, hic distincta latus maculosa nebride Thyias Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit iam sectus recalet Corybas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION