라틴어 문장 검색

stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 134:1)
nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut cum tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 361:1)
Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 209:2)
vos quoque aequum est, commilitones, etsi appellatione vestrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 365:1)
socer et medicus me insanire aiebant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 7107)
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 123)
L. Charmidem socerum suom Lysiteles salutat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 240)
ad soceros quare 'ad soceros', cum 'socer' et 'socrus' dicantur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4571)
Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:3)
socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 9:7)
pater meus, socer tuus - hoc enim te iam pridem uocabat - socer, inquam, tibi tuus gratiam referet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 2:5)
vobis animam hanc soceroque Latino bene sibi et favorem conciliat populi, et a soceri nominis praeiudicio Latini inplicat voluntatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4401)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION