라틴어 문장 검색

pen- nisque coruscant quemadmodum scuta milites commovent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 732)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:3)
me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:4)
suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:7)
rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:10)
peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:6)
sin tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 5:2)
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit, homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:1)
isque se tum eripuit flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut idem scriptum reliquit Cato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:2)
habebat enim flebile quiddam [in questionibus] aptumque cum ad fidem faciendam tum ad misericordiam commovendam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 1:1)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret, tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 2:5)
in utroque cachinnos inridentium commovebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장2)
tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus - utrumque enim eorum admodum dilexerat - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION