라틴어 문장 검색

in iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 230:3)
esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 237:3)
nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati το` ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 243:3)
et hoc fas putas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 259:1)
id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:1)
aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, omnino fas non fuisset, si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 114:3)
estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:2)
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 40:1)
maius minoris, pro Milone, negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:1)
et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 328:3)
et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 367:1)
nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:5)
neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 129:1)
quanquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:5)
In schola quaeri nihil attinet, cum declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION