라틴어 문장 검색

his deinde conjectis, excipienda reliqua pars tunicae et inter digitos scalpellus immittendus est, eximendumque aut effundendum quidquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:1)
Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis, humor effundi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:4)
si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor effundendus, abscindendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:5)
Ubi concepit autem aliqua, si jam prope maturus partus intus emortuus est, neque excidere per se potest, adhibenda curatio est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 1:1)
idque effundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:4)
nihil est, quod non in pectore magnum concipit Eutropius.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:221)
ora licet maculis adsperserit occiduus sol lunaque conceptis livescat turgida Cauris et contusa vagos iaculentur sidera crines;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:328)
portas secura per omnes turba salutatis effunditur obvia signis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:174)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
gemmatis alii per totum balsama tectum effudere cadis, duro quae saucius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae69)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
Si quando vestita cibis incautior aera hauserit et curvis frenari senserit hamis, non fugit aut vano conatur vellere morsu, sed propius nigrae iungit se callida saetae et meminit captiva sui longeque per undas pigra venenatis effundit flamina venis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine8)
quodsi quis Cereri raptorem prodere divum audeat, imperii molem pacemque profundam obtestor rerum, natus licet ille sororve vel coniunx fuerit natarumve agminis una, se licet illa meo conceptam vertice iactet:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:20)
Sic fata cruentum mugiit et totos serpentum erexit hiatus noxiaque effudit concusso crine venena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:30)
et certius omina surgunt victrici concepta solo.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION