라틴어 문장 검색

Quia enim in cavea si forent conclusi, itidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 1110)
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 322)
proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 441)
conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, qui suos parentes nosceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3131)
concludo in vincla bestiam nequissimam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 112)
o mei parentes, hic vos conclusos gero, huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4236)
Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2125)
cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장39)
ita Rhodii non habentes, quo se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장65)
item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo et dimidiam, et unius partis columnae crassitudo conlocetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장34)
item ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장37)
Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex eis una pars in medio cacumini tympani constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장58)
In ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장12)
in concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장7)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION