라틴어 문장 검색

non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 437:1)
at muros diruimus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 445:1)
victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 596:2)
albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini Sabini in civitatem accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 552:3)
templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 28:1)
cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:3)
at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 80:1)
Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 113:1)
arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 131:1)
sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:1)
diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero die Gyrtonem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 584:3)
urbs diruta a fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 702:3)
cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 750:3)
quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula diruendam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 378:1)
muri deinde direptarum urbium diruti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 408:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION