라틴어 문장 검색

scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:10)
Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:5)
in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:3)
Ego te, inquid, protexi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.18)
Ille superbos aditus regum duraeque fores expers somni colit, hic nullo fine beatas componit opes gazis inhians et congesto pauper in auro.
(세네카, Hercules Furens 2:15)
congerite silvas:
(세네카, Hercules Furens 7:28)
at misera, parvum protegens gnatum sinu, Megara furenti similis e latebris fugit.
(세네카, Hercules Furens 14:35)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
nunc congeratur virus et vestis bibat Herculea pestem;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:10)
prodesse miseris, supplices fido lare protegere, solum hoc Colchico regno extuli, decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, praesidia Achivae gentis et prolem deum, servasse memet, munus est Orpheus meum, qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, geminum que numen Castor et Pollux meum est satique Borea quique trans Pontum quoque summota Lynceus lumine inmisso videt, omnesque Minyae:
(세네카, 메데아 4:46)
' Postquam evocavit omne serpentum genus, congerit in unum frugis infaustae mala:
(세네카, 메데아 11:15)
Congere extremum tuis ' natis, Iason, funus, ac tumulum strue:
(세네카, 메데아 15:15)
congerite, cives, saxa in infandum caput, mactate telis:
(세네카, 오이디푸스 11:39)
lunata latus protecta pelta:
(세네카, 파이드라 5:23)
Huc, huc reliquias vehite cari corporis pondusque et artus temere congestos date.
(세네카, 파이드라 17:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION