라틴어 문장 검색

Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장2)
Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장15)
Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장16)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta.
(불가타 성경, 집회서, 4장36)
Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domo disciplinae.
(불가타 성경, 집회서, 51장31)
Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.
(불가타 성경, 바룩서, 2장37)
Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.
(불가타 성경, 호세아서, 2장2)
Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장6)
" Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
(불가타 성경, 호세아서, 10장10)
Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
(불가타 성경, 요엘서, 1장14)
Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum; congregate populum, sanctificate conventum, coadunate senes,
(불가타 성경, 요엘서, 2장15)
congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
(불가타 성경, 요엘서, 2장16)
congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
(불가타 성경, 요엘서, 4장2)
Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos!
(불가타 성경, 요엘서, 4장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION