라틴어 문장 검색

quem locum cum vel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 172:2)
tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 329:3)
ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:1)
ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes,quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 320:1)
sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 98:1)
in legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam missis qui regem admovere copias iuberent ipsi terebant tempus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 146:1)
per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 33:1)
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant - intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 481:1)
in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 280:1)
in eos qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 280:2)
velut nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 329:1)
priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 403:1)
plures necati quam in vincula coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 194:1)
itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 280:1)
in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 504:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION