라틴어 문장 검색

Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장1)
Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:2)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Verum, ne penitus videar omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:3)
iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
(아풀레이우스, 변명 89:11)
7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint dit obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.
(Magna Carta 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION