라틴어 문장 검색

Et, credo, in illa militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses, ad Hostilianas te actiones, non ad tuam vim et oratoriam facultatem contulisses:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:1)
oratoris autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:3)
accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, plena spiritus, plena doloris, plena veritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 73:2)
attentum vero [crebro] tota actione excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:3)
genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:4)
Quod ubi sensi me in possessionem iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudinis coepi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:1)
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:3)
Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:1)
Quinam igitur dicendi est modus melior, nam de actione post videro, quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 37:3)
Nam de voce nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:3)
in quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:9)
num non vis huius me versutiloquas malitias . . . videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:3)
sed saepe vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:4)
aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:3)
Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION