라틴어 문장 검색

Quod postquam impetrasset, impedimenta sua et epistathmos ante se misit qui hospitium ei apparent, ita ut milites sui ordine instructi urbem intraverint, ipse autem sequeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:5)
Qui si factus fuisset, opinio erat multo sanguine constiturum, sed tamen in fine oppidum captum fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:5)
prima, ut liquido appareret ducem Eboraci revera trucidatum fuisse, altera, ut sive mortuus esset sive vivus, Perkinum utcunque impostorem esse omnibus constaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:7)
Itaque quanto hoc prius testimonium et probationis genus magis nudum et ieiunum apparebat, tanto maiorem adhibuit rex diligentiam in posteriore enucleando, de vita sclicet et vestigiis Perkini.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:27)
Verum apparet ex literis cardinalis Adriani regis pensionarii ad regem post aliquot annos missis hoc minus verum fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:7)
Atque ut regis incredibilis diligentia in eiusmodi rebus manifestius appareat, memini me multis abhinc annis vidisse librum rationum Empsoni, cuius singulas fere paginas rex propria manu subsignavit, et in aliquibus licis postillae erant etiam ex manu regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:10)
Certe per plurimas leges huius regis tempore conditas liquido apparet regem tutissimum iudicasse leges militares legibus parliamentariis roborare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 28:4)
Nihilominus apparet ex mandatis illis quae Marsino et Stilo circa reginam Neapolitanam dedit eum de forma et pulchritudine eiusque partibus perite admodum interrogare potuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:2)
quae, ac si aurae cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur, et in primis authoribus rudes plerunque et fere onerosae et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque, ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illae ad culmen et perfectionem suam pervenerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:20)
Denso, Raro, Calido, Frigido, Consistenti, Fluido, Gravi, Levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 32:3)
ut liquido appareat, ea non propter se quaesita esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:4)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:1)
et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:6)
et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION