라틴어 문장 검색

hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur.
(카이사르, 내란기, 1권 45:8)
Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 48:6)
Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse.
(카이사르, 내란기, 1권 51:1)
Hos omnes flumina continebant.
(카이사르, 내란기, 1권 51:8)
atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant, pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:7)
Illi exaudito clamore veriti, ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustius tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent.
(카이사르, 내란기, 1권 66:3)
quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.
(카이사르, 내란기, 1권 67:8)
Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt.
(카이사르, 내란기, 1권 81:1)
sagittarii funditoresque media continebantur acie, equitatus latera cingebat.
(카이사르, 내란기, 1권 83:5)
Producitur tamen res, aciesque ad solis occasum continentur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:9)
Sic omnium ordinum partes in misericordia constitisse:
(카이사르, 내란기, 1권 85:8)
Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret.
(카이사르, 내란기, 2권 5:7)
Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:6)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)
Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION