라틴어 문장 검색

atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:3)
et in pignus promissionis inplendae, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:14)
Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:26)
adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].7)
mea pignora cedo;
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris16)
sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 94:2)
tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 95:1)
id enim demum conpar conubium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 98:4)
sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 107:2)
si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 142:1)
datae litterae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 37:2)
et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:1)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)
quam enim aliam vim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu volgentur concubitus plebis patrumque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 14:1)
hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa iniuria plebis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION